- TIBIALIA
- TIBIALIAVeteribus in usn non erant. Unde vetustissimae picturae Apostolos accurate exhibent cruribus nudis. Imo neque V. T. Sacerdotes in Ministerio Sacro ea adhibuisse, observavit Corn. a Lapide, ad c. 28. Exodi num. 42. Quod vel inde firmissime probatur, quod cum adeô in Sacris numetus materiaque accurate vestium Sacerdotalium praescripta sit, nulla tamen Tibialium, quibus crura tegantur, fiat mentio. Sed nec apud cultissimam Romanorum gentem illa in usu fuêre, quippe qui stante florenteque Rep. nudis omnino incedebant cruribus; neque ea, nisi togis demissis, tegebant. Quod in statuis videre est, et columna Traiana, in qua non modo gregarii milites, sed et ipse Imperator ac principes viri sine Tibialibus visuntur. Ciceronem quoque ad calceos usque togam demittere consuevisse, ut varices velaret, Quintilianus memorat ex Plinio instit. Orat. l. 11. c. 3. quâ cautione non fuisset opus, si Tibialia gessisset. Saltem aestate atque aliis mitioribus anni tempestatibus: Augustum vero hiemefeminalibus et Tibialibus fuisse munitum, narrat Sueton. c. 82. mutatis videl. iam in delitias moribus severioribus. De Graecis aliisque idem legas. Vide Iul. Nigronium de Caliga, c. 2. num. 9. et seqq. et supra ubi egimus de Nuditate. Interim fasciis Antiqui pedes, tibias, crura et femora involvebant, idque in valetudine primum, dein et extra illam, quod apud Romanos Ciceronis aetate coepisse videtur, uti supra diximus, ubi de Cruralibus Feminalibusque fasciis. Has autem fascias omnes, quae unô tenore crura simul pedesque, quaeque femora involverent, bracas communi appellatione vocaverunt, teste vetere Interprete Iuvenalis, ad v. 111. Sat. 1.Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis.Unde tubruci Isidoro, quod tibias bracasque tegant, i. e. crurum tegumenta vel pedum: quasi tuborum ruci, h. e. tuborum vel tubulorum, ut recentiores Latini tibialia vocabant, operimenta. Vide infra ubi de Tubrucis. Proprie tamen Latinis braccae de feminalibus, facsiae vero de cruralibus pedulibusque, quas proin distinguit Lampridius in Alex. Seu. c. 40. Fasciis semper usus est. Braccas albas habuit. Atque hae braccae, quos θυλάκους et σάκκους dixêre Graeci, ut ex Euripideo apparet illo,—— ἡ τοὺς θυλάκους τοὺς ποικίλουςΠερὶ τοῖν ςκελοῖν ἰδοῦσα ——Postea communiter romanis usurpari coeperunt: intra urbem saltem usu illarum vetitô, lege Honorii et Arcadii Augg. 2. et l. 3. Cod. Theod. A quo tempore coepete novâ notione accipi femor aralia et tibialia; quamvis et de Augusto, ut visum, nonnulli eôdem modô voces accipiant apud Suetonium d. l. aliis verba illa de fasciis solum accipientibus. Quod vero Casaubonus tibialia, quae nos appellamus, Graecis recentioribus κουρτζουβράκια dicta contendit, non aslentitur Salmasius, curtas bracas eâ voce Codino aliisque indigitari, docens, Not. ad Alexandrum Lampridii, d. l. ubi plura hanc in rem, ut et apud modo laudatum Casaubon. ad locum Suetonii. Coeterum Tibialia fasciis hodie cruralibus, quas Graece περιςκελίδας dixeris, ab elegantioribus constringi solent: aliud tamen proprie περιςκελίδας Veterum fuisse, vincula nempe aurea, quae in cruribus ad ornamentum mulieres gestabant, idem Salmas. docet, loc. cit. Vide quoque supra, ubi de Serico. Sed et Tibialia, arma dicta, quibus crura muniebantur. Paulus in l. qui comm. ff. de re milit. Sitibiale vel humerale miles alienavit, castigari verberibus debet etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.